Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 87
Unproofread scanNot analysed yet
Et id signum, quo in loco reuolutionis collocatur, considera. Et ab ascendente per singula signa, menses singulos computa. Tunc enim erit casus (inquit) quando profectio coniunctionis, quae per menses procedit, illò perueniet. Verbi gratia, ad reuolutionem aetatis meae 58. anno domini 1453. quae sit per tertium diem mensis Aprilis, per i3 horas ferè processit &Solis &Lunae in )(facta. Ascende bat autem in reuolutione 70. Ita )erant in loco tertio, quare quod reuolutio pollicebatur, nisi ipsa natiuitas ab eo aliena fuisset, circa tertium mensem ab eo, qui incepit, cùm Sol fuit in V gradu 22. futurum sperassem. LIX. Caue ne pronuncies de absente, quòd mortuus sit, antequam per spexeris, quòd non sit ebrius: nec uulneratus, antequam exanimaueris, quòd non inciderit uenam: nec quòd thesau rum reperit, antequam inuestigaueris, ne depositum forte acceperit. Similes enim figurae aspectusque in omni bus sunt. Perutilis enim aphorismus. Fit enim hîc Astrologus cautior in proferendis iudi cijs, quę propter similitudinem figurarum, id est, positionis situs &ordinis signorum in domibus, &similitudinem aspectuum Pla netarum decipere possunt in rebus connexis.