Latin
99
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 99
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo ue rarum coniunctionum à maxima ad maxi mam differentias ceperimus, &uelociores atque tardiores Lunae motus non neglexerimus. sic enim omnes nobis intermediarum differentiae coniunctionum patebunt, &in tabulam redigi poterunt. LXVI. Non utaris sola profectione: sed eo etiam, quod stellae aut dant, aut auferunt. In quadripartito, quando apheta Grae cè, hoc est, dominus quantitatis uitae in 9. uel 7. est, occidentem gradum perniciosum atque interimentem esse dixit.