Latin
Sermon 120
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 120.5
Unproofread scanNot analysed yet
Mariæ cantus exsultationis. Plaudat iterum orga. nis Maria, et inter veloces articulos tympana concrepent: resultent cantus digiti 2, pariat Christum indentibus psahnis. Concinam lætantes chori, etalternantibus modis dulcisona carmina misceantur. Musicum Maria inter juvenculas melos exerceat, quia dulce verbum sancti Spiritus plectris modulantibus parturivit in terra Judæa •,qua: et ipsa tympanum crudelitatis aptabat, et Christum in ligno tendebat. Postquam enim sceleris errabunda manus incompo-. sitis numeris diserepavit, confestim barbarus illc fragor truculenti stridoris infremuit, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). lieciprocato igitur die quo criminosa Agyptus sorberetur, tympanum Marine nostræ pulsatum verbum edidit, et suæ linguæ pulsabulo puerpera no tra lætos sui oris cantus effudit. Audiamus igitur quemadmodum tympanistria nostra cantaverit: Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem aucillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens cst. Causam igitur invalescentis errati miraculum novi partus evicit; et Evæ planctum Mariæ cantus exclusit.