Latin
Sermon 120
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 120.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sobolis auctor Deus. Denique post illius benedicibilis salutationis et præsagium ct triumphum, tacita secum Virgo mentis altercatione confligit, qualis esset ista salutatio. Nuntius interim cœlestis exsequitur: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Acce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Al i! la dum sciscitatur modum, audit auctorem sobolis Deum. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Expandat nunc fides splendentis uteri pulchra tentoria obumbret virtus, Spiritus sibilct, naturali calore depulso tenuis virginem aura refoveat, et nucnte rcfrigerio spiramentis coelestibus ventiletur, alvus virginalis sertis verecundiæ coronetur. Flammeus ibi rosæ fulgor anhelet, albens lilium candicct, mollis viola rutilet, purpurei spargantur nores, et vario nitore depictus Christi thalamus cxoruetur.