Latin
Sermon 128
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 128.1
Unproofread scanNot analysed yet
Homines Angelis comparet. Aperiatur hodie omne os, dilectissimi, et collaudet omne verbum, Dei Verbum quod effulsit de cœlo. Lætetur omnis anima, oinnis concinat lingua, et terra Domini psallat universa. Hodie enim gratiam lucis, in die lucis, filius lucis irradiat. Consentiant terrena coelestibus, hymnum dicant cum summis Potestatibus cuncta quae videntur in mundo. Hodie enim effulsit veritas cum rege coelesti. Christi euim præsentia verae lucis adventus est, et totius mundi plena libertas. Adverte ergo, charissime, dignam Deo Ecclesiæ disciplinam, adverte cœlestis desiderii inexstinguibilem flammam, adverte corporis hanc naturam Angelorum ministeriis coaequari. Homines enim de terra, et habitantes in terra, quos etiam terra nutrit, supernis Potestatibus aemulantur. Negant enim propter charitatem Christi naturam corporis, et ministerium suscipiunt Angelorum. Quid enim aliud agunt Angeli in coelis, nisi quod divinis obtemperant nutibus? Quæ sunt et opera in terra sanctorum, nisi angelicam vitam agere in terris, et dignis Deum laudibus prædicare? Quorum ergo idem est officium, ambiguum non est quod eadem possit esse et dignitas.