Latin
Sermon 128
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 128.2
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes, lucerna. Hodie ergo, charissimi, Dominus noster Jesus Christus in Jordanis fluenta descendit: non ut ipse sanctificaretur, scd ut aquis futuris vitalibus sanctificationem ipse præberet. Joannes ergo implebat habitum sacerdotis. Ad eum Redemptor orbis accessit, ut baptizaretur in aqua, qui baptizantem illuminabat in Spiritu. Venit ergo rex ad præcursorem suum, Deus ad prophetam. Joannc8 ergo, cbarissimi, non ignorabat dispensationis mysterium, per quod Dominus humano generi remedium præpararet: sed nec eum fefellit corporis habitus, nec caro qua; videbatur elusit. Et ideo lucerna Christo meo dictus est per prophetam: quia Filium Dei, qai carnis obscuritate latebat, lumine sui cordis agnovit primus, et ignorantibus digito demonstravit. Hic est ergo lucerna illa mirabilis, de qua illud est, Paravi lucernam Christo meo (Ptal. CXXXI, 17). Ilunc ergo Pater Filio praeparavit, non quod Verbum Dei, quod erat lumen verum et Sol justitiae, lucernæ lumine indigeret; sed quia, ut superius diximus, primus agnovit humani generis Redemptorem.