Latin
Sermon 128
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 128.5
Unproofread scanNot analysed yet
Christus ubique pulcher. Ubique enim Christus Dominus pulcher occurrebat: pulcher in cœlis, putcher in terris; pulcher in Patre Verbum, pulcher in matre caro et Verbum; pulcher in utero Virginis, ubi non amisit divinitatcin, cum suscepit humanitatem: quia cum hic esset, cum manibus portaretur, locuti sunt cœli, gavisi sunt Angeli, Magos stella direxit. Adoratus est in praesepio cibaria mansuetorum; adoratus est in templo puer Christus a sene Simeone, gestatus est in ulnis, a quo ipse regebatur. Pulcher ergo Christus in miraculis; in flagellis, in sermonibus, •in verberihus pulcher; non curans morlem, et mortuos suscitans; pulcher in ligno, pulcher in cælo, putcher et in sepulcro. Quis igitur, fratres charissimi, non adoret primum et novissimum, initium et finient, α et ω •(Apoc. XXII, 13)? qnis, inquam, non adorct per quem aspiravit dies, effugata; sunt umbræ?