Latin
Sermon 128
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 128.6
Unproofread scanNot analysed yet
Christus quid a nobis mercatus, quid reddidit. Natus est imperator, ut absolveretur peccator. Sic enim scriptum est: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (1 Cor. i, 27). Dominus enim Jesus Christus per carnem quam suscepit, tribuit nobis magnam spem, magnam consolationem, magnam gratiam. Naius est, quod non noveramus: lactatus est a matre, suxit quod noveramus. Mercatus est a nobis quod hic abundat, nasci et mori. Resurgere, et in æternum vivere, non hic erat. Invenit hic vilcs merces terrenas, et terrestribus attulit peregrinas et coelestes. Si expavescis, o quisquis es auditor, mortem Christi; ama resurrectionem Christi. Multi quidem contempserunt humilem Christum, et non pervenerunt usque ad al. . titudinem Christi. Qui autem adoraverunt humilem, invenerunt excelsum.