Latin
Sermon 128
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 128.8
Unproofread scanNot analysed yet
Generatio Christi divina. Ipse puer parvulus ex semine Israel, et ipse nobiscum Deus Emmanuel. Quae est illa nostri generatio Salvatoris, qua gignenti Patri coaeternus est; quando hanc generationem ex virgine mundus expavit, quam pia fides agnovit et tenuit, infidelitas autem irrisit, supervia timuit superata? Quænam est illa generatio, qua in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); vul quod est hoc Verbum quod dicturus antea non silehat, quo dicto non siluit qui dicebat? Quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora; Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, vel clausit finitum; Verbum quod initium non habet ex ore loquentium, et aperit ora mutorum; Verbum quod linguis gentium disertis non fit, et linguas infantium disertas facit? Quænam est, inquam, illa generatio, cui pater moriendo non cedit; quia non eam vivendo præcedit, aliena ab omnibus locorum temporumque intervallis, ab omni distentione spatiorum, quam vel in diebus vel in corporibus sentire consuevimus?