Latin
Sermon 128
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 128.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc meditanti elevanda mens super omnia creata. In tantum quis longe est a Deo, in quantum dissimilis. Levemus ad eum, quantum ipso adjuvante possumus, animas nostras, ii quomodo capcre valeamus, et natum non prævenientem qui gignit, et gignendo non subsequentem qui gignitur; Patrem et Filium nec pariter patres, nec pariter filios, et pariter aeternos: non utrumque generantem, nec utrumque nascentem; sed alterum sine altero non viventem: et Patrem sempiternum genuisse, et Filium sempiternum natum esse. Cogitemus, si valemus; si non valemus, credamus. Non est hic quod dicere volumus; sed tamen nou lougc positum est ab unoquoque nostrum: In iilo enim vivimus, et movemur et sumus (Act. XVII, 28 ). Transcendamus carnem nostram, in qua parentes ante filios vivunt: quia ut filios possent generare, creverunt; et filiis crescentibus jan senescunt. Nondum natis filiis parentes vixerunt; quia et parentibus mortuis filii victuri sunt. Transcendamus et animas nostras, pariunt et ipsae aliquid cogitando, quod secum habent sciendo; sed possunt amittere obliviscendo, quia et non habebant antea nascendo. Cuncta corporalia et temporalia et mutabilia transcendamus; ut videamus super omnia, per quem facta sunt omnia. Ascensus noster in corde est, quia et illud quo ascendimus prope est; longe autem ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus. Ascendit ergo ad eum sua similitudo, quam in nobis et fecit et refecit: quia nondum perfecte palpitat infirmus aspectus, et ineffahilem candorem lucis æternæ non potest intueri. Cujus ergo fulgorem mentis acies nondum capit, Generationem ejus quis enarrabit? Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Hanc ergo generationem, cujus hodiernum celebramus diem, hanc in qua dignatus est venire per Israel, et fieri Emmanuel nobiscum Deus in carnis infirmitate, non nobiscum in cordis iniquitate, accedens ad nos per id quod assumpsit ex nostro, et liberans nos per id quod mansit in suo (visitavit quippe Dominus servos suos per mortalem infirmitatem; ut eos liberos faceret per incommutabilem) veritatem: hanc ergo generationem, cujus utcumque capax est humana fragilitas, non illam quæ sine tempore manet, sine matre super omnia, sed istam quæ in tempore facta est sine patre inter omnia; hunc virginis filiumet virginum sponsum, de incorrupta matre nascentem, et incorruptibili vcritaie fetantem laudemus, amemus, adoremus: ut in cjus miscricordiu de aslutia victa diaboli triumphemus. Veniamus ad eum credendo, proficiamus gratias agendo, agnoscamus perseverando. Veniamus ad illum, et inter nos concordemus. Quare de ejus nativitate litigamus? An ut medicum vocantem non audiamus? O infelix inlirmitas! Venit ad agrotum medicus, et litibus vacat ægrotus. Celebremus ergo Natalem Domini, fratres charissimi, adventum Dei et hominis celebremus; ut nos ad Deum revertamur. Igitur diem festum celebremus, non humanæ devotionis, sed divinae dignationis; non infirmitatis, sed æternitatis; non formationis, sed reformationis Domini nostri Jesu ChrIsti: qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.