Latin
130.4.58 to 130.4.66
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 130.4.58-66
Unproofread scanNot analysed yet
et tertia, et quarta, et quinta, et sexta feria: sed miseri homines et imperiti qui istos sordidissimos et impiissimos homines, ut supra diximus, timendo potius, quam amando colebant, pro illorum sacrilego cultu, quasi in honore ipsorum, totius septimanæ dies singulis eorum nominibus consecraruut; ut quorum sacrilegia venerabantur in corde, eorum nomina frequentius habere viderentur in ore. Nos vero, fratres, qui non in hominibus perditis atque sacrilegis, sed in Deo vivo et vero spem habere cognoscintur, nullum diem dæmonum appellatione dignum esse judicemus, neque observemus qua die itinere proficisci debeamus, sed etiam ipsa sordidissima nomina dedignemur ex ore proferre, ct nunquam dicamus diem Martis, diem Mercurii, diem Jovis (a); sed primam, ei secundam, vel tertiam feriam, secundum quod scriptum est, nominemus. De bis ctiam nominibus et vestras familias admonete. Tunc cnim in vobis perfecta animae sanitas permanebit, si per vestram admonitionem ad eos qui multis peccatis vulnerati sunt, medicamentum spirituale pervenerit. Unde non solum illos qui vestri sunt, frequenter cum severitate corripite; sed etiam extrancos cum charitate jugiter admonete, ut vobis pius et misericors Dominus, non solum pro vestra, sed etiam pro aliorum salute æterna præmia retribuat, cui est honor et gloria in sæcula saeculorum. Amen.