Latin
Sermon 131
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 131.1
Unproofread scanNot analysed yet
Stella singularis. Christum non indicavit, sed ut quæreretur excitavit. Sicut dies hodiernas anniversario reditu commonet nos, quod Dominum nostrum Jesmn adoraverunt Magi, tanquam primitiæ Gentium: ita huic solemnilati de isto tanto mysterio noster etiam sermo debetnr. Unde vestram commoneo Charitatem, recentem diem pristinum recolite, quo Dominus natus est: et huic hodiernum adjungite, quo a Magis adoratus est. Nec eis stella loqui potuit, cujus esset, vel cujus excellentiam praesignaret: novum tamen et singulare sidus effulsit, atque illos etiam qui solent sidcra diligenter intueri, novo miraculo exterruit. Nunquam enim tdi stella quisquam est significatus; quia nanquam talis est oatus. Verumtamen quis esset, ubi esset, quorum rex esset, sidus illud, etsi tacebat, lucebat. Sed quærentia Deus et pulsantia corda non fraudans, alio modo sine dubio petentibus revelavit, quod stella indicare non potuit. Quem modum quidem Scriptura non dicit, sed intelligendum prudentibus dereliquit: at'Tue in ipsa narratione, unde hoc intelligere poss mus, ostendit.