Latin
Sermon 131
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 131.5
Unproofread scanNot analysed yet
Judæorum et Gentium adunatio. Exsultemus ergo, et jucundemur in eo quem panni involverant, et Angeli nuntiabant: qui in præsepi jacebat, et intra astra fulgebat: quem regem sempiternum, Gentibus adorandnm,non diadematis gemma,scd cæli stella monstrabat: qui ubera sugebat, et lactentes martyres faciebat. Agnoscamus lapidem angularem,in quo duo parietes de diverso venientes, unus ex circumcisinne Judæorum, alter ex præputio nationum, fideli osculo copulantur: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse veniens, sicut audistis per Apostolum, evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 14, 17). Prope erant pastorcs; longe crant Magi: utrique agnoverunt, utrique venerunt; et secundum Isaiam prophetam, utrique in præsepi cibaria sua, tanquam bos et asinus, invenerunt (Isai. I, 3). Hos enim populos ex Judoeis et Gentibus Christus glorificatus assumpsit, primitias natus accepit. Ad nos ergo maxime hujus diei pertinet gratulatio, qui ex Gentibus venimus.