Latin
Sermon 131
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 131.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid biennali apparilione signetur. Duo dilectionis praecepta. Duo Testamenta. Duo Christi adventus. Duæ hominis geneses. Si quis autem quærit, quare per biennium praenuntians Christum stella claruerit, possunt videri duobus annis duo significata præcepta: unum dilectionis Dei, alterum proximi, in quibus duobus præceptis tota lex pendet et Prophetæ (Id. XXII, 40). Sic enim quod infinite videbatur per multa diffusum, ista est brevitate conclusum: ut binc intelligatur dixisse propheta, Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram (Isai. x, 23); ipse igitur duobus præceptis consummavit verbum, cujus duobus annis stella praenuntiavit adventum. Possunt in his duobus annis eliam duo intelligi Testamenta, vetus et novum. Non enim alius auctor est Legis qua terremur, et alius gratiae qua juvamur: cum ipse dixerit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. v, 46); et ipse sit sapientia Dei, de qua dictum est, Legem autem et misericordiam in lingua portat (Pron, xxxi, 26). Sed quoniam per duos annos duo tempora significata potius accipi possunt, etiam duos Christi possumus intelligere adventus; unum humilitatis, alterum claritatis: et duas nostras geneses, quia ille pcr quem facta sunt omma, utique auctor ambarum est; unam qua in carne nascimur, aliam qua in fide rcnascimur.