Latin
Sermon 133
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 133.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Solemnitatis causa et ratio. Causam, dilectissimi, et rationem solemnitatis hodiernæ, saepe vobiset evangelica narratio, et observantiæ consuetudo patefecit: nec necesse est ita nunc quae inter Salvatoris nostri humana primordia sunt gesta, replicari ut de splendore novi sideris, de Magis, Magorumque muneribus, de saevitia Herodis, et de interfectione infantium disseramus; cum, sicut nostis, et in stelle fulgore Dei gratia, et in tribus viris vocatio Gentium, ct in rege impio crudelitas Paganorum, et in occisione infantium, cunctorum martyrum forma praecesserit. Sed quia in sacratissimo die reddendum exspectati oni vestrae est sacerdotalis sermonis officium, nitamur ut possumus adjuvante Spiritu Dei, et per intelligentiæ semitas pervenire, ut cognoscamus sacramentum praesentis festi ad omnium fidelium tempora pertinere; nec ullo modo habeatur insolitum, quod in dispensationum ordine adoratur antiquum. Incarnationis necessitas. Quamvis ergo omnis aniina christiana nihil indignum debeat I de Filii Dei majestatc sentire, et transcensis incipientis fidei rudimentis, oporteat unumquemque ad sublimiora proficerc; necesse est tamen infirmitatem mentis humanae, dum verum hominem accipit Christum, de ipsa nature nostrae communione trepidare, et per initia vel incrementa corporea ad agnitionem unius cum Patre deitatis difficulter accedere. Sed ubi inter caligantes cogitationes radius supernae lucis refulserit, cunctantis fidei moras splendor veritatis abrumpat: ut cor liberum et a visibilibus absolutum, lumen intetligentiæ tanquam ducem stellam sequatur; quia, sicut Apostolus ait, Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris eat (Philipp. II, 11): ut quem venerabatur in cunis humiliter jacentem, ipsum sine differentia adoret cum Patre regnantem. Haec autem manifestatio, dilectissimi, quæ hæsitantium nebulas dissolvit animarum, et ita facit innotescere Dei Filium, ut de hoc quod idein est etiam hominis filius, nihil patiantur obstaculi, ad præsentis festi pertinet dignitatem: et vera est infantia Salvatoris declaratio deitatis, quando carnis sensus ab humanis ad divina transfertur; ut quos deprimunt experimenta infirmitatum, erigant signa virtutum: quia tali auxilio et natura nostta indigebat et causa, ut reparare humanum genus nec sine majestate posset humilitas, nec sine bumilitate majestas.