Latin
Sermon 133
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 133.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hic nemo sit securus. Jam vero cam singulorum fidelium profectibus, divinorum elucet custodia mandatorum, impleturque quod dictum est, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth. v, 16); quis illic non præsentem intelligat deitatem, ubi veram videt apparere virtutem? quæ utique sine Deo nulla est, nec proprietatem obtinet deitatis, nisi Spiritu sui vegetetur auctoris. Dicente enim discipulis suis Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5), dubium non est hominem bona agentem, ex Deo habere et effectum operis, et initium voluntatis. Unde et Apostolns copiosissimus fideliumcohortator, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntale (Philipp. II, 42, 13). Et hæc sanctis causa est tremendi atque metuendi, ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiæ, et remaneant in infirmitate naturae.