Latin
Sermon 135
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 135.1
Unproofread scanNot analysed yet
Unda amplius ditata quam Maria. Intelligere possumus, fratres charissimi, quantam gratiam Christo Domino debeamus, qui vota votis accumulat, gaudia gaudiis multiplicat. Ecce enim adhuc exsultamus Christum Dominum natum; et jam eum lætamur pro salute humani generis baptizatum. Necdum orius ejus est expleta fesliviias; et jam baptismatis ejus est celebranda solemnitas. Vix natus est hominibus; et jam renascitur sacramentis. Hodie enim, licet post multa annorum curr cula, consecratus est in Jordane. Ita ergo disposuit Dominus, ut votis vota subjungeret, hoc est, ut uno eodemque tempore et ederctur per Virginem, et per mysterium gigneretur; essetque continuata festivitas, carnis nativitatis atque baptismatis: ut quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum; ita et nunc suscipiamus illum pura unda submersum: et gloriemur in utroque facto, quia filium genuit mater, et casta est; et quia Christum unda lavit, et saNcta est. Nam sicut post partum glorilicala est Mariæ castificatio; ita post baptismum aquæ est purificatio comprobata: nisi qnod pene majori munere, quam Maria, unda ditata est. Illa enim sibi tantum meruit castitatem; ista nobis contulit sanctificationem. ilia meruit ne peccarct; ista, u1 peccata purgaret. Illa propria delicta a se repudiat, ista in se per Dei gratiam aliena condonat. Illi est collata virginitas; isti donata fecunditas. Illa unum procreavit, et virgo est; ista generat plures, et pura est. Illa praeter Christum nescit aliuni filium; ista cum Christo mater est populorum. i. Nativitas Christi secunda. Natatis ergo hodie al. ter est quodam modo Salvatoris. Nam eisdem eum signis, eisdem miraculis cognoscimus genitum, sed nunc majore mysterio baptizatum. Denique Spirilus sanctus, qui tunc illi in utero adfuit (Luc. I, 35), modo eum In gurgite circumfulsit: qui tunc Mariam castigavit, nunc fluenta sanctificat. Pater qui tunc obumbravit in virtute, nunc clamat in voce: et quasi maturiore consilio,qui tunc umbram praestitit nativitati, modo testimonium perhibet veritati. Aitenim Deus: Hic eat Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III,1 7). Hæc prima præclarior. Pra'clarior plane est secunda quam prima nativitas. Illa enim sine teste, silentio Christum genuit; ista cum divinitatis protessione Dominum baptizavit. Ab illa se Joseph, qui pater putabatur, excusat: in hac se pater, qui non crodebalur, insinuat. Ibi laborat suspicionibus mater, quia professioni deerat pater; hic honoratur genitrix, quia divinitas filium protestatur. Honoratior, inquam, secunda, quam prima nativitas: siquidem pater hic Deus majestatis inscribitur; illic Joseph artifex æstimatur. Et licet in utraque Dominus per Spiritum san. ctum et natus sit, et baptizatus; tamen honoratior est qui de coelis clamat, quam qui in terris laborat.