Latin
Sermon 135
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 135.3
Unproofread scanNot analysed yet
Deus Pater, faber. Joseph ergo faber in terris pater putabatur esse Domini Salvatoris (Id. XIII, 55), nec ab hoc opere Deus' qui vere est Pater Domini nostri Jesu Christi excludilur: nam est et ipse faber. Ipse enim est artifex, qui hujus mundi mach! nam non solum mirabili, sed etiam ineffabili potentia fabricatus est; tanquam sapiens architectus coelum subtilitate suspendit, terram mole fundavit, maria calculis alligavit. Ipse est artifex, qui ad mensuram quamdam superbiae deponit fastigia, humilitatis extrema sublimat. Ipse est artifex, qui in nostris moribus præcidit superflua opera, utilia quaeque conservat. Ipse est artifex, cujus securim ad radicem nostrani positam Joannes Baptista comminatur: ut omnis arbor quae normam justae discretionis excesserit, excisa radicitus tradatur incendio (Id. III, 10); quae autem mensuram veritatis habuerit, coelesti fabricae deputetur.