Latin
Sermon 136
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 136.6
Unproofread scanNot analysed yet
Unde Magorum tanta devotio. Mystica eorum munera. Placita Deo dona. Illud vero quale est quod Magi veniunt ad Deum natum, imo ducuntur: positum in praesepio vident; nec apud sensus eorum Inmilitas nativitatis reverentiam divinitatis imminuit: adorant corporibus, honorant muneribus, venerantur officiis? Oculis hominem vident; et Deum obsequiis conlitentur. Videbant enim in eo qui natus fuerat, plus esse qnod animi hominum, quam quod oculi pro. viderent. Dominus qui tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant. Vidcbatur quidem in praesepio, sed dominabalur in cœlo; intra corpusculum crat, sed intra se omnia continebat. Natus quidem ex matre fuerat, sed matrem suam ipse creaverat. Et ideo se ei Magi humiliabant, quia famulari astra ceruebant: Deum enim esse cognoscebant, cui coelestia serviebant. Et idcirco etiam ipsa corum munera divino mysterio plena erant. Aurum namque, ut audistis, et thus, et myrrham obtulerunt (Id. II, 11). Triplicium ergo munerum numero triplex significatio continetur. In thure signant Dei honorem; in auro, regiam dignitatem; in myrrha, corporis sepulturam. Offeramus ergo et nos, dilectissimi fratres, sincera et sancta munera Deo nostro, castitatem, fidem, patientiam, charitatem, mentes humiles, probos mores, animas Deo inhabitatore condignas. Hæcsunt enim placita Deo dona, hæc grata munera, quæ illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt. Nulia enim re ille, nullo munere eget: sed hoc illi munus optimum est, ut causas habeat munerandi. Nihil a nobis amplius exigit, nihil amplius petit nisi salutem nostram. Omnia euim sibi praestari a nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta præstentur; auxiliante ipso Domino nostro Jesu Christo, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula sacculorum. Amen.