Latin
Sermon 137
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 137.1
Unproofread scanNot analysed yet
I. Christus primum innotuit in baptismo suo. Dies Epiphaniorum graeco nomine sic vocatur. Quod enim nos apparitionem, vel ostensionem dicimus, id Graeci epiphaniam vocant. Hoc autem ideo dicimus, quia hodie Dominus noster et Salvator apparuit secundum carnem in terris. Licet enim olim natus esset ex Maria, et triginta jam annorum explesset ætatem; tamen ignorabatur a mundo. Eo tempore cognitus est, quo ad Joannem Baptistam, ut in Jordane baptizaretur, advenit: et vox de coelo Patris intonantis audita est, Hic eat Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. iii, i7). Quem Pater de cælis voce monstraverat, hunc Spiritus sanctus verus, quasi in columba, et super caput illius sedens, tactu voluit demonstrare: ne quis alius Filius Dei putaretur ex populo. Quid hae humilitate sublimius, vilitate nobilius? Baptizatur a servo; et a Deo Filius appellatur. Inter publicanos, et meretrices, et peccatores ad lavacrum venit; etsanctior est baptizatore suo. Baptizatur a Joanne in carne; sed ipse Joannem in spiritu lavat. Aquae quae caetera mundare consueverant, Domino nostro lavante, mundaUe sunt. Jordanis fluvius, qui eo tempore, quando populum Israel duxit Jesus Nave, et ad terrain repromissionis induxit, fuerat exsiccatus: nunc totis, si potuisset, undis in unum locum voluit congregari, ut Domini corpus attingeret. Jordanis, inquit, reveraus est retrorsum (Psal. cxm, 3).