Latin
Sermon 139
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 139.3
Unproofread scanNot analysed yet
Magorum munera. Illi Magi tres reges esse dicuntur, et tria munera, hoc est, aurum, thus, et myrrham obtulerunt: quoniam verum Deum, et regem, ct verum hominem in carne mortali apparuisse cognoverunt. Et vos, fratres, offerte illi aurum cælestis sapientiæ, et thus mundæ orationis, et myrrham perfectæmortificationis. Et sicut illi per aliam viam reversi sunt in regionem suam (Matth. II, 12); ita et vos, qui a paradiso recessistis superbiendo, inobediendo, et cibum prohibitum comedendo, curate illuc por humilitatem et obedientiam, atque abstinentiam redire. Vita ista præsens peregrinatio est, patria vero vestra paradisus est. Et quia nimis stulti sunt qui exsilium pro patria diligunt, vos despicite hanc miseram et incertam vitam, ut pervenire valeatis ad patriae coelestis felicitatem certissimam. Ad hoc namque Filius Dei de cælo venit ad terras, ut vos ejus exempla sequendo, possetis de terra in coelum ascendere. Quod ipse vobis concedat, cujus reguum et imperium sine fine permanet in sæcula sæculorum.