Latin
Sermon 140
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 140.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quadragesima corpori et animæ salubris. Quibusnum noxia. Ecce, fratres charissimi, Deo propitio, tempus Quadragesimae venit: et idco rogo, dilectissimi, ut dies istos corporibus salubres et animae mediles ita cum Dei adjutorio sancte ac spiritualiter celebremus; ut observatio sanctae Quadragesimæ non nobis judicium pariat, sed profectum. Si enim negligenter agimus, si nos nimus occupationibus implicamus, si castitatem servare nolumus, si jejuniis et vigiliis et orationibus non insistimus, si Scripturas divinas aut ipsi non legimus, aut legentes alios non libenter audimus, ipsa nobis medicamenta convertuntur in vulnera; et inde babebimus judicium, unde potuimus habere remedium. i. Pia Quadragesimas exercitia. Et ideo rogo vos, fratres charissimi, ad Vigilias maturius surgite, ad Tertiam ad Sextam, ad Nonam ante omnia conveniLe. Nullus se a sancto opere subtrahat, nisi quem infirmitas, aut publica ulilitas, aut forte certa ct grandis necessitas tenuerit occupatum. Nec solum vobis sufficiat quod in Ecclesia divinas lectiones auditis: sed etiam in domibus vestris aut ipsi legite, aut alios legeutes requiritc, et libenter audite. Recolite, fratres, sententiam Domini nostri qua dicit, Si totum mundum lucretur homo, animæ autem suæ detrimentum patiatur; quam dabit commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 26)? Et illud ante oinnia memoriter retinete, et jugiter expavescite quod scripttun est, Impedimenta mundi fecerunt eoa miseros. Sic ergo te occupabis in domo tua, ut non negligas animam tuam. Ad extremum si non amplius, vel tantum labora pro anima tua, quantum pro carne tua laborare te cunsidcras.