Latin
Sermon 140
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 140.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quadragesima totius anni cibaria animæ providenda. Damna reparanda. Et ideo, fratres charissimi, in istis quadraginta dicbus, quasi tutius anni cibaria animæ nostræ jejunando, legendo, vel orando providere debemus. Nam licet per totum annum, Deo propitio, lectiones divinas frequenter et fideliter audiatis; in istis tamen dicbus de pelago et fluctibus mundi hujus quasi ad portum Quadragesimae confugientes debemus requiescere, ei lectiones divinas in exceptorio cordis nostri cum silentio et pace suscipere: ut Deo propitio pro amore vitas alternae vacanies, quidquid in navicula animæ nostrae per totum annum multis tempestatibus, id est, peccatorum fluctibus, aut fractum, aut dissolutum aliquid, aut corrupium, aut perditum est, omni sollicitudine in istis diebus reparare studeamus atque componere. Et quia nos necesse est, dum adhuc in isto corpusculo sumus, procellas et turbines saeculi istius sustinere, quotiescumque nos aut per tempestates durissimas avertere. aut per voluptates mollissimas decipere voluerit inimirus; semper nos, adjuvante Deo, contra se inveniat præparatos.