Latin
Sermon 140
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 140.5
Unproofread scanNot analysed yet
Occupationes sæculi saltem temperandce. Mundus aut ridetur a nobis, aut ipse ridet noa. Unde iterum rogo, ut occupationes saeculi hujus in istis dicbus sanctæ Quadragesimae, si non potestis abscindere, studeatis vel ex parte aliqua temperare: ut præciso damno et gloriosissimo fruc:u hoc sæculum fugienles, subtrahatis aliquas horas occupationi terrenae, in quibus Deo vacare possitis. Nam iste mundus, aut ridet nos, aut ridetur a nobis: aut acquiescimus et despicimur, aut contemnimus utxterna præmia consequamur. Ac sic aut contemnis et despicis mundum, aut acquiescis et premeris vel calcaris a mundo. Sed niclius est ut calces mundum, et calcato eo gradum tibi facias, per quem in sublime conscendas. Haec enim, fratres charissimi, quæ pro salute communi de vestra obedientia præsumentes suggerimus, si secundum vestram consuetudinem et libenter auditis, et fideliter implero contenditis; et Pascha cum gaudio celebrabilis, et ad vitam æternam feliciter venietis. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.