Latin
Sermon 141
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 141.3
Unproofread scanNot analysed yet
Occupationes commutentur. Tubulos ludus. Et ideo, fratres, vel istis paucis diebus reccdant impedimenta mundi, quæ sccundum Scripturam multos negligentes miseros faciunt. Recedat carnalis lætitia, recedant venenis plena mundi istius blandimenta. Carnis gaudia minuantur, ut animæ lucra spiritualia præparentur; propter illud quod scriptum est, Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25); et illud, Beati qui iugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v, 5). Tempus quod nobis furiosus tabulae ludus solebat auferre (b), lectio divina incipiat occupare. Otiosis fabulis, et mordacibus jocis, et detractionibus venenatis colloquia de Scripturis sanctis succedant. Horarum spatiis, in quibus solebamus cum datnno animæ detineri, visitentur infirmi, requirantur in carcere constituti, peregrini suscipiantur, et discordes ad concordiam revocentur. Hæc si facimus, fratres, inde nobis parare possumus medicamenta, uude nobis vulnera feceramus.