Latin
Sermon 141
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 141.4
Unproofread scanNot analysed yet
Prandia pauperibus eroganda. Cœnæ cibi ncc suaves nec nimii. Caro ut ancilla, anima ut domina tractetur. Ante omnia in diebus jejuniorum quod solebamus prandere, pauperibus erogemus; ne forte aliquis sibi sumptuosas coenas, et exquisitis saporibus epulas studeat praeparare, et corpori suo magis cornmutasse, quam subtraxisse ciborum abundantiam videatur. Nihil prodest tota die longum duxisse jejunium, si postea ciborum suavitate vel nimietate anima obruatur. lllico mens repleta torpescit, et irrigata corporis nostri terra spinas libidinum germinabit. Sit ergo temperatus cibus, et nunquam nimium venter expletus; et plus semperde cibo cordis quam de cibo corporis cogitemus: quia intus in homine interiore facti sumus ad imaginem Dei; in carne autem de limo terrae formati sumus. Et videte, fratres, si justum est ut caro nostrade terra facta interdum bis in die capiat cibum; et anima in qua. imago Dei est, vix post plures dies accipiat Dei verbum: cum tamen expediat nobis ut amplius Dei imaginem in nobis, quam nostram carnem honorare debeamus. Qui enim de sola carne cogitant, bestiis et pecoribus similes sunt: et qui ita agunt, jam in se Det imaginem contriverunt. Garo ergo velut ancilla gubernetur; et anima tanquam domina legitima reficiatur. Nam et si aliter factum fuerit, si nos non agnoscimus ad imaginem Dei factos, et plus de carne quam de anima cogitemus, timeo ne nos Spiritus sanctus per prophetam arguat, dicens: Et homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus eat jumend, insipientibus, et similis factus eat illis (Psal. XLVIII, 13).