Latin
Sermon 142
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 142.4
Unproofread scanNot analysed yet
Christus in pauperibus recipiendus, ut nos ipse in patriam recipiat. Laboriosum et fastidiosum nobis est, in pauperibus recipere Christum in patria noslra: timeo ne nobis ille vicem reddat in coelo, et non nos recipiat in healiludincm suam. Contemnimus illum in mundo: timeo ne nos ille iterum contemnat in coelo, secundum illud quod ipse dixit, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; ct, Hospes fui, et non suscepistis me; et, Quamdiu non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis. El quid post hæc sequitur, fratres? Avertat hoc Deus a nobis. Hoc enim postea addidit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid. 42-46). loc ergo, fratres charissimi, non transitone. nee solis corporis auribus audiamus; sed fideliter audientes, etiam ut alii teneant et impleant, verbo pariter et exemplo doceamus I.