Latin
Sermon 142
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 142.5
Unproofread scanNot analysed yet
Objurgantur qni divitias coacervant. Quid ergo post hæc dixit Dominus per Prophetam? Si videris, inquit, nudum, operi cum. Ego in hac sententia neminem judico; unusquisque attendat conscientiam suam. Me tamen arguo et reprehendo, quod forte aliquoties evcnil ut per negligentiam vestimenticula mea, quæ debuerunt accipere pauperes, devorarentur a lineis: et timeo ne mihi ipsi panni in testimonium proferantur in die judicii; secundum illud quod Jacobus apostolus terribiliter increpat dicens, Agite nunc, inquit, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis crit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis super terram, et in deliciis enutristis corda vestra in die occisionis (Jacobi v, 1-5). Hæc omnia, sicut dixit fratres charissimi, quæ per Apostolum comminatus est Christus, licct nos nimium terreant; non tamen de Dei misericordia desperandum est. Adhuc ego et mci similes negligentes cum Dei adjutorio possumus nos emendare, si volumus, si et clcemosynas, quas huc usque parcius fecinius, largius erogomus, et pro peccatis praeteritis cum dolore et gemitu cum spe reparationis, Dei misericordiam deprecemur.