Latin
Sermon 142
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 142.8
Unproofread scanNot analysed yet
Dona voluntate implent pauperes præceptum eleemosynæ Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas. Omnia enim comptevit, qui qnod potuit fecil: quia voluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Sed hoc illc inplere poterit, qui omnem pauperem, quasi se ipsum considerare voluerit; ut sic pauperi tribuat, quomodo si ipse in tali necessitate esset, sihi lieri cuperet. Hæc qni fecerit, et Novi et Veteris Testamenti præcepta complebit, implens illud evangelicum: Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter; hæc eat enim Lex et Prophetæ (Matth. VII, 12). Ad quam vene et perfectæ charitatis legem pius vos Dominus sub sua protectione perducat; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat iti sæcula sæculorum. Amen.