Latin
Sermon 142
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 142.7
Unproofread scanNot analysed yet
Castitas per totam Quadragesimam servanda. Hæc, fratres, timens niagis quam de vobis aliquid sinistrum credens, admonco. Scio enim plures ex vobis, Deo propitio, et peregrinos assidue excipere, cl pauperibus frequenter elecmosynam dare. Et ideo quod suggero, ad hoc proficiat, ut qui faciebat, amplius faciat; qui vero non faciebat, aut forte tardius faciebat, tain sanctam sibi et Dco placitam operationem in consuetudinem mittat. Et licet credam, quod, Deo inspirante, semper supervenientibus festivitatibus, castitatem ante plures dics, etiam cnm propriis uxoribus custodiat Charitas vestra: tamen, licet ex superfluo, etiam quod vos facere credo, charitatis contemplatione commoneo, ut per lotam Quadragcsimam et usque ad linem Paschæ castitatem, Dco auxiliante, servantes, in illa sacrosancta solemnitate Paschali, charitatis luce veslili, eleemosynis splendidi, orationibus, vigiliis ct jcjuniis, velut quibusdam coelestibus et spiritualibus margaritis ornati, non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis pacifici, libera et secura conscientia, ad altare Domini accedentes, corpus et sanguinem ejus non ad judicium, sed ad remedium possitis accipere.