Latin
Sermon 143
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 143.3
Unproofread scanNot analysed yet
Jejunium præcipuum, a vitiis. Itaque si volumus bene jejunare a cibis, anie omnia jejunemus eta vitiis. Quid enim prodest vacuare corpus ab escis, et animam replere peccatis? Quid enim prodest pallidum esse jejunio, si odio et invidia livescas? Quid cnim prodest vinum nun bibere, et iracundiae veneno inebriari? Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis obirectationibus fratrum membra lacerare? Quid prodest si abstineamus ab his quae aliquando licent, et faciamus illa quae nunquam licent? Deus enim illos houorat et diligit, qui illicita fugiunt. Sic ergo, ut dixi, jejunemus a cibis, ut multo magis jejunemus et a vitiis, ut sanctorum operum ubertate saturemur; ut ct in futuro mereantur ipsorum operum retributione satiari, sicut in Evnngelio legimusf Beati qui esuriunt et sitiunt institiam, qUoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6).