Latin
Sermon 143
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 143.4
Unproofread scanNot analysed yet
De parcimonia pauperes reficiantur. Illam enim compensationem magis cligcre debemus, ut a cibis qnihus nos abstinemus, eos pauperibus ac debilibus largiamur; secundum illud quod scriptum est, Beati qui contenti sunt esurire, ut alii reficiantur. Satis Deo acceptum cst munus, quando indigens saturatur, quando nudus vestitur, quando ira non perficitur, et iracundiæ tempus non reserVatur, quando malum pro malo non redditur. Tunc grata sunt Deo nostra jcjunia, si illi qui necessitate jejunant, reiiciantur a nobis. Tunc illam Domini sententiam audire merebimur, Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Id. xxv, 40). benignissimum Dominum ad edomandam bominum avaritiam, qui sibi dari dicit, quod vel minimo pauperi donatum fuerit! Vobis autem, fratres, præstet Domini misericordia, ut ei jejuniis et eleemosynis in bonis operibus serviatis, ut ad æternam et veram vitam vos perducat ipse, qNi vivit et regnat in sæcula saeculorum. Amen.