Latin
Sermon 144
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 144.1
Unproofread scanNot analysed yet
Jejunii utilitas ostenditur,. templis Moysi et Ada. Adest nobis venerabile et medicinalc Quadragesimae tempus, charissimi, per quod jejunantes peccatorum nostronlm vulnera curare debemus. Quantum sit ergo bonum jejunii, quantumque homini gratiae conferat, brevi sermone exemplis additis disseramus. Moyses primus quadraginta diebus ac noctibus cum jejunasset, Legem Domini accipere meruit, per quam populis imperaret. Impetraverunt unius hominis jejunia, quod totius populi saturitas desperaverat. Advertamus ergo quanta sit inter jejunium et saturitatem, distantia, inter ventrem vacuum et pulmones epulis æstuantes. Moyses ergo quia jejunavit, Dominum vidit (Exod. XXIV, 18): populus, quia manducavit et bibit, idola fabricatus est. Sed quid de Moyse et Israelitica multitudine loquar? Princeps ille humani generis Adam, quamdiu jejunavit servans mandatum, in paradiso fuit: obi vcro comcdit, eiectus est de paradiso (Gen. III). Et qui in paradiso Dei virgo fuerat, ejectus de paradiso cognovit uxorem. Semper enim juncta est saturitati lascivia. Vicina sibi sunt venter et genitalia, et pro membrorum ordine ordo vitiorum. Ejecit ergo nos de paradiso cibus; reducat esuries, reducat jejunium. Diximus ergo quid sanctus Moyses meruit jejunando: deinde et cunctos videamus