Latin
Sermon 148
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 148.3
Unproofread scanNot analysed yet
Poenitentia omnibus necessaria. Deus omnisciua. Quando autem, dilectissimi, opportunius ad remedia divina decurrimus, quam cum ipsa nobis sacramenta redemptionis nostra; temporum lege referuntur? Quæ ut dignius celebremus, saluberrime nos quadraginta dierum jejunio praeparemus. Non enim hi tantum qui per mortis Christi resurrectionisque mysterium in novam vitam Baptismo sunt regenerandi, sed etiam omnes populi renatorum utiliter sibi et necessarie præsidium hujus sanctilicalionis assumunt: illi, ut qua: nondum habent accipiant; isti, ut accepta custodiant: dicente Apostolo, Qui stat, videat ne cadat (I Cor. x, 12). Nemo tanta est firmitate suffultus, ut de stabilitate sua debcat esse securus. Utamur igitur, dilectissimi, saluberrimi temporis venerabilibus institutis, et sollici. tiore cura cordis nostri specula tergamus. Quantum libet enim caste et sobric mortalis hæc vita ducatur, quodam tamen pulvere terrenæ conversationis asper gitur: et nitor mentium ad Ici imaginem conditarum uon ita a fumo totius vanitatis alienus est, ut nulla possit sorde fuscari, et non semper indigeat expoliri. Quod si etiam cautissimis animis necessarium est, quanto illis amplius est expetendum, qui tota forte anui spatia aut securius aut negligentius transegerunt? Quos charitate debita commonemus, ut non ideo sibi met blandiantur, quia nobis conscientiæ singulorum patere non possunt: cum oculus Dci simul universa cernentis non audita iocorum, non pariclum septa secludant; nec solum ei acta et cogitata, verum ft agenda et cogitanda sint cognita. Ista ergo scientia summi judicis, iste est tremendus aspectus, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent; silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Nemo patientiam bonitatis Dci de peccaturum suorum impunitate contemnat: nec ideo illum ætimet non offensum, quia necdum est expertus iratum. Non sunt longæ, murtalis viLc induci; e, nec diuturna est licentia insipientium voluptatum in a iernarum dolorem transitura poenarum, si dum justitiae sententia suspenditur, poenitentiæ medicina non quaeritur.