Latin
Sermon 148
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 148.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quam periculose orat cupidus ultionis. Præsto est misericordia misericordi. Confugiamus ergo ad præsentem ubique miscricordiam Dei, et ut sanctum, Pascha Domini digna observantia celebretur, cunctarum fidelium corda sanctificentur. Mitescat sævitia, mansuescat iracundia: remittant sibi omnes culpas invicem suas, nec exactor sit vindictæ qui peiiLor est veniæ. Dicentes enim, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debiloribus nostris (Matth. V! ,12); durissimis nos vinculis alligamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde, si orationis hujus sacratissimum pactum non tuta sui conditione servatum est; nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo delictis, abolitionem suorum obtineat peccatorum. Dicente namque Domino, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimitlet et vobis Pater vester qui in coelis est (Matth. vi, 14; Luc. vi, 57): non longe est ab unoquoque quod poscit; cum de benignitate supplicis sententia pendeat judicantis. Qui humanarum precum misericors et justus auditor, aequitati suæ de nostra lenitate præscribit, ut non haberet in eos jus severitatis, quos non invenisset cupidos ultionis. Clementes autem et miles animos etiam largitas decet. Nihil enim dignius est, quam ut homo sui auctoris sil imitator, et sccundum modum propri:c facultatis divini sit operis exsecutor. Nam cum aluntur esurientes, vestiuntur nudi, foventur infirmi, nonne auxilium Domini manus explet ministri, et benignitas servi munus est Domini? Qui cum ad effectus misericordiæ suæ adjutore non egeat, iia suam omnipotentiam temperavit, ut laboribus hominum per homines subveniret, et merito Deo gratiæ referrentur de pietatis officiis, cujus opera videntur in famulis. Propter quod ipse Dominus discipulis ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in cudis est (Matth. v, 16), per Christum Dominum nostrum. Amen.