Latin
Sermon 149
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 149.4
Unproofread scanNot analysed yet
Conscientia a peccatis expurganda. Unde, dilectissimi fratres, rogo et admoneo vos, ut unusquisque recurrat ad testem idoneum, id est, conscicutiam suam: et si ibi aliqua vulnera invenerit peccatorum, confugiat ad remedium lacrymarum; poeniteat se fecisse quod fecit, incipiat vigilantissimo corde pra'terita curare, præsenlia vitare, futura prospicere, et Deo auxiliante, repellere: quia quamdiu quis in hoc saeculo vivere possit ignorat; nec licet evadere, nisi poenitentia præcurrente. Illud ante omnia, dilectissimi fratres, quod specialiter pertinet ad fideles, pia fide et tota animi devotione cogitate, accessuros vos ad altare Domiti Dei nostri. Inspicite universa latibula cordis vestri; ne forte sint ibi aliqua peccata, qu; e necdum curata sint eleemosynis atque jejuniis: et timete illud Apostoli, Qui manducaverit corpus Domini et biberit sanguinem ejus indigne, reus erit corporia et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum, homo, et sic de corpore illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI, 27, 28). Nullus ex vobis contra ullum bominem odium reservet in corde suo; ut securi possitis dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris (Matth. v! ,12). Castitatem autern ante omuia custodite, gulam refrenate, ebrietatem fugite, pauperibus secundum quod vires suppetunt, eleemosynas date.