Latin
Sermon 149
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 149.5
Unproofread scanNot analysed yet
Perseverandum in piis operibus. Et hoc ante omnia rogo, fratres charissimi, ut gaudium quod nobis huc usque de vestra dcvotione fecistis, in die crastina, id est, in Passione Domini compleatis. Non enim qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 13). Et ideo sic agere debetis, ne per unius diei negligentiain perdatis quod per totam Quadragesimam acquisistis. Sic est cnim tota Quadragesima abstinerc, orare vel psallere, et in passione Domini, id est, in Parasceve de ecclesia se subtrahere; quomodo si quis cum grandi labore studeat terram colere, et messem non mereatur accipere. Et ideo rogo vos, ut nullus de ecclesia se subtrahat, nisi forte quem aut corporis infirmitas, aut grandis et publica necessitas tenuerit occupatum. Ipse enim in Paschali solemnitate legitimum gaudium poterit celebrare; qui in PaSsione Donnini se noluerit de ecclesiæ conventu subtrahere. Qui me in hac suggestione libenter audierit, confido quod illi Deus et ill hoc sæculo et in futuro gloriosa præmia repensabit. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula sæculorum. Ameu.