Latin
Sermon 150
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 150.2
Unproofread scanNot analysed yet
Petri lapsus. Ejusdem fletus. Tenetur interea Dominus ad sacerdotum principem perducendus et ciun discipuli laberentur, Petrus promissor egregius cœpit ambulare longius, pervenit ad principis domum. Et quia Petrum frigus urgebat, calefaciendus sollicitus assistebat. Ecce ille qui nihil infirmitatis se putabat habere, paulatim coepit ad verba medici pervenire; Negat tarrilus Christum, qui se promiserat animam pro eo positurum. Prostravit eum anicula decrepita, quasi gravis febricula. Pressit eum lethargicus somnus, et cepit eum præco impiger matutinus. Audit. gallum cantantem, et vidit se discipulus. Dominum offendisse. Sub ancilla cæpit pondere vergi atque demergi: non erat qui adjuvaret, nisi de interioribus prætorii Petrum Dominus respexisset. Cum nox media declinatum subito teneret incursum, gallus cantavit, et nocte naufragus respiravit. Contum invenit fidei liberalem, quousque impelleret navem, ut in medio scopulorum portum quæreret lacrymarum. Vidit navim cordis sui sine mercibus nudam: nere cœpit amare; quia Dominum suum coepit amare. Jesus pelago navigatorem terrebat, Petrus de gubernatore securitatem sperabat. Domine, inquit Petrus, ubi me dimisisti? Lumen luum video, te adhuc non video. Lavasti pedes mcos, tersisti linlco tuo; lumine tuo aperi oculos meos: quando possum videre te, nisi respexeris rue Ita permansit in amaritudine lacryma. rum, quousque Dominus de portis erumperet inferorum. Petrus lacrymas fudit confessionis, et Judas osculum porrigit falsitatis.