Latin
Sermon 150
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 150.1
Unproofread scanNot analysed yet
Judas Jesum non videbat, etsi mutatus non erat. Omnes, inquit Dominus Jesus, scandalum patiemini iti hac nocte. Discipuli terrentur tali auditu, et Judam non terret tanti sceleris cogitatus. Consulite, Apostoli, Domiuum; interrogate, discipuli, Magistrum. Qui mecum, inquit, mittit manum in paropside, ipse traditurus est me. induratam frontem! Talia de sc audit, et adhuc delectatur accumbere; videt publicari suam conscientiam, ct adhuc manum porrigit ad buccellam. Numquid ego sum, Rabbi? 0 Juda, cui dicis, Numquid ego sum, Rabbi? jam dic, Ego sum. Non est oblivio nescientis, sed pietas miserantis. Tu, Juda, quem possedit cupiditas, omnia in te novit divinitas: sed væ tibi in quo semel pcriit humanitas. Omnes, inquit, scandalum patiemini in hac nocte. Et Petrus: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego tamen non scandalizabor. Coeperunt altercari medicus et oegrotus: ille sine aegritudine se esse putabat, ille futuram accessionem videbat. Cui Oominus ait: Paululum sequestremur, donec rei exitum eomprobemus. Et Judas: Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Matth. xxvi, 31, 23, 25, 33, 48). signum sacrilegum, o placitum fugiendum, ubi ab osculo incipitur bellum, et per pacis indicium pacis rumpitur sacramentum! Vencrunt ad hortum, qui jam antea perdiderant paradisum, quærentes Dominum Jesum Christum: egrediuntur quærentes, qui ante prævenerant venientes. Stat Jesus, et dicunt, Jesum quærimus. Aspicit eos ipse Salvator, quos pracedebat Judas tenebrosus ducator. Ducatum praebebat, et Magistrum non videbat, non quia Jesus mutabilis erat; crat quod erat. Lucem in tcnebris quærebant; sed lucem tenebrae non comprehenderunt. Sed audiamus vocem lucis, qni dicit tenebris venientibus cum laternis, Quem quæritis? Illi dixerunt, Jesum. Respondit Jesus, Ego sum: audita voce abierunt prostrati in faciem caecitatis (Joan. XVIII, 4, 5, 7, G). Sed quia lucet lux in tenebris (Id. I, 5), excitat elisos a mortuis. Iterum dicit eis, Quem quæritis? Jesum, inquiunt. Et ait illis, Ego sum. insensati Judæi Interrogastis, et cecidistis; levati estis, et ingrati estis. Qua vos concutiemini comminatione vel terrore, qui ad solam cecidistis simplicem vocem Y Die Israel, Venisti tenere me; quia ego defendi te a persequentibus te? Utinam teneres me, et non perderes te. ln aquis parietes construxi, faculam columnæ Inicantis erexi, Ægyptios cæcitate percussi, tota nocte pro te pugnavi: factum est manc, et transisti lOCOlumis mare. Male me quæritis; ideo cecidistis. Ecce quaUter cadunt, qui male Dominum quærunt.