Latin
Sermon 153
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 153.3
Unproofread scanNot analysed yet
Mysterium Judæ venditi Christi pretium refundeutis. Quod autent triginta argenteos Judas venditor profanus refudit; indicabat nibil sibi Christi pretium profuturum, sed salutis beneficium scelere suo aliis conferendum. Videamus quid hoc refuSo prelio einptum esse eloquia divina testantur. Emerunt, inquit, ex eo agrum figuli in sepulturam peregrinorum (Matth, XXVII, 7). Figulus Christusest: ager Christi Ecclesia, acquisitio peregrinorum populus Gentium. Supcrest, charissimi, ut agri hujus quotidiani atque perpelui studeamus esse cultores: seminemus in eo frugem bonæ conscientiæ, ut cum tempus messis, id est, consummationis, et dies reddendae rationis advenerit, cum securitate et exsultationc bonorum operum manipulos reportemus, et post contritionem jejuniorum præsentis Quadragesimæ, laudabilium actuum candore vestiti, et indumento castitatis ornati, ad festa futura procedamus, et Pascha illud æternum piorum inserti conciliis celebremus; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.