Latin
Sermon 154
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 154.1
Unproofread scanNot analysed yet
Scopus Christi in mysteriis carnis. Frequenter audivimus, fratres dilectissimi, beatum Paulum apostolum dicentem, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19): id est, divinitas operabatur in corpore; apparebat in fragilitate humanitas, et in virtute majestas. Ad hoc itaque nobiscum vixit in carne, ut præferret nobis exempla justitix; ad hoc pro nobis mortem subiit, ut conferret munera salutis æternæ Hominem ad hoc induit, ut erudiret; ad hoc tradidit, ut redimerct; ad hoc resumpsit, ut in Deum sumeret. Vitam ad hoc dcposuit, ut donaret; mortem ad hoc suscepit, ut vincerct: cui tamen morti præsumptum dominium reddituræ, quasi servus quidem succubuit, sed quasi Dominus imperavit. Siquidem nec animam inferni porta, nec corpus tenere potuit sepultura: quae per illud triduum nequaquam carnem mortali corruptione violabat; quia 1n inferno sub cadem mora regnum mortis anima destruebat.