Latin
165.4.1 to 165.4.23
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 165.4.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Mors et resurrectio Domitii varie præsignatæ. In Adam, in Noe. Sacramentum, dilectissimi, Dominicæ resurrectionis divina voluit providentia variis figuris rerum et Prophetarum oraculis aliquoties prræsigniari: quatenus per omnes saeculi labentis aetates oinnis sanctorum spes ad illum tenderet solum, qui est exspectatio omnium gentium. Unde illud quod in ipso mundi nascentis exordio mater omnium viventium Eva de costa viri dormientis ea producta (Gen. II, 22), matrem credentium Ecclesiam ex latere Christi in cruce morientis monstrat cxorlam: sicut in actu evigilantis Adæ, figura est Dominii resurgentis a morte. Unde dicit Apostolus, Factus est primus homo in animam. viventem; secundus homo, iit spiritum vivificantem (I Cor. xv, 45). Noe vero qui in opere arcæ et ipso suo nomine requiem Dei in sanctis significat (Gen. IX, in eo vel maxime Redemptoris nostri figuram repraesenta, quod cutn esset agricola, vineam plantavit, et vini poculo ebriatus, in suo tabernaculo est denudatus. Quæ res ad illum proprie spectat, qui calice passionis adeo factus est ebrius. ut ipso tegmine corporis nudaretur ad lempus; et statim in resurrectione evigilans, illis daret henedictionem, qui in mysterio venerantur ejus pasbionem, irrisoribus autem suis dignam maledictionem. De quo calice dicit Psalmista, Calix meus inebrians quam præclarus eat (Psal. xxii, 5)! et in Evangelio Dominus, Calicem quem dedit mihi Pater, non bibant illum (Joan. XVIII, 11)? In Moysi virga, in Jona. Mysterium temporis quo celebratur Pascha. Virga quoque Moysi in terram projecta cl in draconeln conversa, cum teneretur per caudam rediit iterum in virgam (Exod. vn): quia illa potestas dininæ majestatis de cælo descendens ad terram pro nobis voluit esse mortalis: sed post peractam carnis assumptæ dispensationem, recepit sead paternæ dexteræ sedem. De Jona quem absorptum piscis evomuit illaesum in aridam, evidentem habemus ipsius Domini sententiam, quod sicut ille fuerit in ventre ceti trihus diebus et tribus noctibus, ita foret hnminis Filius in corde terrae (Jonæ II;