Latin
In Pascha, VI (b). I
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 4-4
Unproofread scanNot analysed yet
Paschæ spiritualis celebratio. Quia igitur, fratres omnis creatura quodam charitatis officio nostræ saluti congaudet, nostrum est ex hoc nobis in usum vivendi aliquid trahere: ne communis omnium lætitia jus suum in nobis amittat. quos causæ totius summa in capite spectat. Et primum quidem, velut oves pascuæ Domini, in ara cordis, igne charitatis assati, nosmetipsos offeramus hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. xx, 1): et azymis continentiæ, mortilicata jam habentes membra nostra quæ sunt super terram, id est, fornicationem, immunditiam, ct c. Ttera vitiorum ergastula declinemus, et in statione virtutum sedem nobis aptemus: mortuis quoque operibus abrenuntiantes. fructum optimum, ut terra bona. afferamus, exemploque bonæ arboris in omni bonitate et justitia fructificemus. Ne vero et claritas solis nostrae desit conversationi, luccat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in cælis est (Matlh. v, 16). Si igitur ita agentesultimus no; dies invenerit, crit nobis quandoque in præmio ipsa quoque corporum resurrectio: ubi cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria (Coloss. III, 4, 5), qui vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.