Latin
Sermon 176
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 176.3
Unproofread scanNot analysed yet
Valentini error refellitur. llle etiam error valde refugiendus est, qui impie asserit quod beata Maria solum Deum pepererit, co quod sibi Salvator noster caelestem nescio quam carnem intra viscera materna perlecerit, et ita transierit per Virginis nIterunt, quasi per corpus alienum. Sed cnm dicat per prophetam sermo divinus, De torrente in vin bibet; propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7): si non est corpus nostrum, quomodo est caput nostrum? Et cum alio loco pro- •pheia commemorat, Parvulus natus est nobis (Isai. ix, 6): non nohis natus est, si nihil sumpsit ex nobis; si nihil de nostro suscepit, nihil nobis præstitit. Proindc, charissimi, si nou in nostra carne diabolum triumphavit, se exercuit, non nobis vicit: si non in nostro corpore resurrexit, conditioni nostræ resurgendo nihil contulit. Hæc qui dicit, susceptæ et assumptæ carnis non intelligit rationem, confundit ordinem, evacuat utilitatem: si non in nostra carne pcregit medicinam, solam ergo ex homine nascendi elegit injuriam. Heccdat a sensibus nostris tam periculosa persuasio. De nostro est quad a; prebeiidit 1; de suo est quod donavit. Meum testor t'sse quod cecidit, ut meum sit quod resurrexit. Meum testor esse quod jacuit intra tumulum, ut meum sit quod ascendit in cœlum. In illo itaque nostri generis corpore nos Christi mors vivificavit, nos resurrectio erexit, nos ascensio consecravit. In illo nostra; originis corpore cœlestibus regnis an'ham nostræ couditionis imposuit.