Latin
Sermon 176
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 176.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ascenditur post Christum, spe et cupiditatum restinctione. Elaboremus ergo, charissimi, ut quemadmodum Dominus in hac die nostro cum corpore ad superna conscendit; ita nos post illum, quomodo possumus, spe ascendamus, et corde sequamur. Ipso affectu pariier et profectu ascendamus post illum, etiam per viL a ac passiones nostras. Quomodo per passiones nostras? Si utique unusquisque nostrum subdere eas sihi studeat, ac super eas stare consuescat, ex ipsis sibi gradum construit, quo possit ad superiora conscendere. Elevabunt nos, si fuerint infra nos. te vi'jis nostris scalam nobis facimus, si vitia ipsa calcamus. Nam cum bonitatis auctore non asceudit malitia, lice cum magistro humilitatis superbia, nec cum Filio Virginis libido atque luxuria. Non, inquam, ascendunt vitia post virtutum parentem, peccata post justum, nec infirmitates ac morbi possunt ire post medicum. Igitur si intrare ipsius medici reguum volumus, prius vulnera nostra curemus. Ordinemns et custodiamus ill nobis statuni utriusque substantiæ; ue animam, nobiliorem utique bominis portionem, tartaro pars devolvat inferior; sed secum potius caelo sanctificatum corpus acquirat natura gloriosior: ipso adjuvante, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.