Latin
Sermon 179
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 179.3
Unproofread scanNot analysed yet
Angelorum admiratio. Viderunt coelites cuncti speciosum vulneribus Christum, spolia castris tyrannicis reportata; ei admirantes fulgentia divinæ virtutis vexilla, talibus concrepant hymnis, deducuntque lætantes: Quis est, inquiunt, iste rex gloriæ? Etaiunt, Dominus virtutum ipse eat rex gloriæ (Psal. XXIII, 7, 10). Hic est ille candidus et roseus, compunctus a multitudine: hic est ille qui non habuit speciem neque decorem (Isai. LIII, 2), infirmus in laqueo, fortis in spolio; vilis in corpusculo, armatus in pra lio, fosdus in morte, pulcher in resurrectione; candidus ex Virgine, rubicundus in cruce; fuscus in opprobrio, clarus in coelo. Quando id quispiam, fratres, nOsset, ut Deus lateret in carne, majestas habitaret in corpore; et ita in mundo gereret praelium, ut ipsum corpus post sepulcra mox levaret ad coelum? Recepit igitur se intra velamina divina cum carne majestas, didicit caelum portare hominem, atque sub pedibus Christi famulantia aethera jacuerunt. Ecce jam porta patet, quam clauserat Adam; claustrum quod coelo iniquitas infixerat, reseratum est. Si quis se ad Christum tenuerit, et unius substantiae Patrem et Filium et Spiritum sanctum confessus fuerit, coEli januas per ipsum securus inlrabit. Amen.