Latin
Sermon 180
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 180.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cælorum gaudia in ascensione Domini. Quantis ornatibus gaudiorum refulsit hodie aula cœlorum! Angeli cnim vota sua sperata diutius receperunt, et hymnum dixerunt. In allevatione portarum lux in coelis, splendor in januis; quia Christus rursum ascendit procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), ascensurus in throno suo. Unde sanctus David posuit organum suum in foribus cœlorum, cantans canticum novum: quoniam qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes cælo. (Ephea. IV. 10). Laetioribus ergo plectris organum tangens resultat, et dicit protoferum jeterni consulis cernens non auro gemmisque decorum, sed nubium glacie candidatum: Qui ponit, inquit, nubem ascensum suum, qui ambulat super pennas ventorum (Psal. cii, 3). Jam enim super aspidem et basiliscum ambulavit, ct conculcavit leonem ct draconem (Psal. xc. 15): pede mortis, plausu resurrectionis. Mirabilis in oculis nostris, clarificatus eoruscat ascensionis virlutihus, sedens super nubem levem, compluens Apostolos pacis hæreditate et testamentaria charitate: Pacem, inquit, meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. xiv, 27)