Latin
182.4.1 to 182.4.20
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 182.4.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Apostolorum status ante et post adventum Spiritus sancti. Ante error, post sapientia. Thomæ infidelitas. Aliorum postmodum fides. Petri in persecutores judicium. Stephanus postea corrigit. Qui ante timidi, fiunt subinde ad. omnia tormenta intrepidi. Videamus ergo arie visitationem coelestis consolatoris, quantum cis de magunanimitate, quantum de perfectione decurrit. Nam primum cum eum supra tumentia maris dorsa vidissent substratis fluctibus ambulantem, et cum aqnarum iter instabile sub divinis solidaret unda famula vestigiis, turbati sunt dicentes, Phantasma eat, et præ timore clamaverunt. Post infusionem vero Spiritus sancti jam non dicunt, quia phantasma cst: sed, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et iterum, Erat, inquit, lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. i, 1, U); et Apostolus dicit, Quia ipse eat ante omnes, et omnia per ipsum constant (Coloss. i, 17). Unus autem ex discipulis Thomas nondum hujus mmicris bcnediclione ditatus, cum in corpore jam glorificato, in corpore jam cœlesti per carnis vulnera Deum quæreret, et ad credendam incorruptibilem divinitatem fixuris clavorum ct cicatricum testimoniis indigeret: Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. xx, 25). Alius vero jam sancti Spiritus cruditione repletus confidenter exclamat: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ palpaverunt de Vetbo vitæ, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Joan. I, 1 et 2). Et itcrum alio loco Paulus apostolus tantæ majestatis locupletatus illapsu fiducialiter protestatur: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam noM novimus (II Cor. v, 16). Beatus Petrus Domini passione jam proxima, nondum divina Paracleti inspiratione fundalus, nolens a se Christum corporalilcr separari, in traditorem et gladiatores gladium stringit, et vint vi æstimat repellendam.