Latin
182.4.21 to 182.4.34
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 182.4.21-34
Unproofread scanNot analysed yet
Stephanus autem plenus Spiritu sancto jain non in terra Christum requirit, sed aperto coelo vidit gloriam Dei: neque jam de vindicta cogitat, sed pro persecutoribus suis exorat et supplicat: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Ante adventum vero Spiritus sancti sub ipso crucis dominicæ tempore, alii ex discipulis effugantur, alii unius ancillie voce terrentur, et metu corda trepida penetrante, Dominum suum negare coguntur. Post illustrationem vero et confirmationem Spiritus sancti, custodiis excruciati, verberibus afflicti, ibant gaudentes, quia digni essent pro Christi nomine contumeliam pati: et qui ante negaverant cum juramento, Quia non novimus hominem isium; nunc propter cum in suppliciis gloriantur, et operante in se Spiritu sancio, paruum putant essc quod pro Christi amore patiuntur. Et qui ante verbis deterrebantur, nunc pœnis ei cruciatibus roborantur, et Christum Dominum non jam vocibus, sed mortibus confitentur 2, ac dilectionis magnitudinem sanguinis effusione testantur: et inter hæc calefacti et accensi mera dominicæ charit itis exclamant, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis (liom. VIII, 18). Ergo beati Apostoli illofidei igne ferventes, de quo ipse Dominus dicit, Ignem vem mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII. 49) t ab impia multitudine putabantur cbrii ei musto pleni: et dicebant ad invicem, Quia musto pleni sunt isti (Act. II, 13). At vero novo vino repleti erant; quia Spiritu sancto jam fucrant innovati, et apparebat in cis quod ipse Dominus dixerat, Novum vinum in utres novos mittendum est (Match. IX, 17).