Latin
In Pascha, VI (b). I
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Innovantur et arrident omnia: terra fruclibus et tloribus, cœlum lætiori facie. Soi jam cluriar. Luna plena. Et hæc hominis ergo: quanto magis ipse debet lætari. Quod si granumfrumenti cadens in terram et mortuum tam mirabiliter omnia innovavit (Joan. XII, 24); multo niagis in se ipso redivivum cum fructu multiplicato resurgens cincta fecundavit. Et non solum spiritualibus rationabilis terræ incremcntis, sed ct ipsis quoque terrenis seminibus hoc tempore ampliorem proventum dedit. Undc modo in germina crumpentis ternæ tola hilarior facies vario suorum fructuum ornatu, omnem hactenus quasi mortuam rerum naturam, resurgenti suo Domino conresuscitat: ubi arborum ct herbarum grata venustas, diverso quidem germinum munere, ari tamen gestu lætitiæ, singulari huic solemnitati festiva occurrit. De coeli autem nunc usque quodam modo tristi, tandem vcro læta facie quid dicam, quæ aliquandiu jam densa caligine nubium adoperta acris hujus spatium omne turbavit? Et ecce repente, quasi justitia de coelo in terram prospiciente (Psal. LXXXIV, 12), mira serenitas mundo arridet, et in unain lætitiam coeli ct terræ vota concurrunt: ut Deum et hominem Christurn communi exsultatione excipiant, qui communem utriusque pacem aflerre venerat, et medium parietem macerie solvens, fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Hinc astrorum omnium fomes, splendor ille solaris suam frontem admodum rugatam, jam jamque expurgat: et quasi rex conspicuus in diadcmate capitis sui, in die desponsationis suæ, ct in die lætitiæ cordis sui, cæterisque stellis velut comitibus suis largiora luminis sui dona impendit. Luna enim ab ipso ortus sui die semper in quodamsui dispendio posita, ad paschalia gaudia I leno se lumine parat. Et ut cuncta breviter perstrin- Kam; sicut omne quod in rebus subsistit, divina dispensatione hominis imperio servit: sic de salute humana omnibus una exsultatio incumbit. Cum igitur pro homine omnis creatura tantis indiciis sua gaudia monstret, consequens est, ut ab hominibus ipsis te timonia tali læ titiæ non desint. i. Resurrectio Christi præfigurata in Adam, in Noe, et in Jona. Præfigurata est in protoplasto Adam <hristi resurrectio: quia sicut ille post soporem surgens, Evam de latere suo fabricatam agnovit (Gen. I, 23); ita Christus a morte resurgens ex. vuluere lateris sui ædificavit Ecclesiam. Noe quoque vir agricola, cum plantasset vineam, et inebriatus vino obdermisset, et discoopertus jaceret in tabernaculo suo, expergefactus a somno, filio suo verecundiam suam non celanti maledictum perpetuæ servitulis imponens, Christum significavit: qui vineam suam cit Ecclesiam, cujus umore poculo passionis inebriatus, et assumptaM carnis tegmine nudatns a morluis resurrexit, sicut ipse ait in Canticis: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa (Cant. v, 3)? Jonas vero qualiter et ipse in se Domini mortem et resurrectionem expresserit, evangelicus sermo aperte declarat (Matth. xn, 40)